- AEMONIAM
- AEMONIAMHistriae maritimam urbem, ac hodie Citta Nova vocatam scribit Leander. longitud. 36. 20. latitud. 45. 20. Ego vero, quis veterum huius urbis in Histriae regione ad mate sitae meminerit, plane ignoro. Aemoniam Pannoniae urbem habet Plin. l. 3. c. 25. et Aemoniam quoque in Noricis l. 3. c. 24. Quam Iul. Capitolin. Haemoniam vocat.Ptol. Emoniam urbem statuit inter Italiam et Noricum, quam eandem esse puto cum Aemonia Pilinii. loc. cit. Hanc Moletius Clemona dicit vocari, at cum Simlero potius credam, carniolae caput, vulgo Igg teste Laziô, quod hodie etiam Leubach dicitur, et vulgus Latinum Lubianum nominat. In ea enim urbe exstat vetus Romana Inscriptio, in qua AEMONIAE fit mentio. Paret Venetis ab A. C. 1270. rarosque habet incolas, ob aeris gravitatem. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.